Název skladby
    
Interpret, skladatel
    
Část textu písně
    

Texty písní:
A B C D E F G H
I J K L M N O P
Q R S T U V W X
Y Z ...

Interpreti:
A B C D E F G H
I J K L M N O P
Q R S T U V W X
Y Z ...



Portugalská [-] Transpozice [+]   Tisk textu     


Adeste fideles

Portugalská



Slova: John Francis Wade (18. st.)

Adeste, fideles,
Laeti triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte
Regem angelorum.
Venite adoremus,
Venite adoremus,
Venite adoremus,
Dominum.

En grege relicto,
Humiles ad cunas
Vocati pastores approperant.
Et nos ovanti
Gradu festinemus;
Venite adoremus,
Venite adoremus,
Venite adoremus,
Dominum.

Stella duce, Magi
Christum adorantes
Aurum, tus, et myrrham dant munera.
Iesu infanti
Corda praebeamus;
Venite adoremus.
Venite adoremus,
Venite adoremus,
Dominum.

Cantet nunc hymnos
Chorus angelorum;
Cantet nunc aula caelestium:
"Gloria, gloria
In excelsis Deo!"
Venite adoremus,
Venite adoremus,
Venite adoremus,
Dominum.